Hieronymus, Marcus, Caput 14
1 | erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent |
2 | dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi |
3 | et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius |
4 | erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est |
5 | poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam |
6 | Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me |
7 | semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis |
8 | quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam |
9 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius |
10 | et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis |
11 | qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet |
12 | et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha |
13 | et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum |
14 | et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem |
15 | et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis |
16 | et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha |
17 | vespere autem facto venit cum duodecim |
18 | et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum |
19 | at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego |
20 | qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino |
21 | et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille |
22 | et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum |
23 | et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes |
24 | et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur |
25 | amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei |
26 | et hymno dicto exierunt in montem Olivarum |
27 | et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves |
28 | sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam |
29 | Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego |
30 | et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus |
31 | at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant |
32 | et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem |
33 | et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere |
34 | et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate |
35 | et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora |
36 | et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu |
37 | et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare |
38 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma |
39 | et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens |
40 | et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei |
41 | et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum |
42 | surgite eamus ecce qui me tradit prope est |
43 | et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus |
44 | dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite |
45 | et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum |
46 | at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum |
47 | unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam |
48 | et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me |
49 | cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae |
50 | tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt |
51 | adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum |
52 | at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis |
53 | et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores |
54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem |
55 | summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant |
56 | multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant |
57 | et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes |
58 | quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo |
59 | et non erat conveniens testimonium illorum |
60 | et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his |
61 | ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti |
62 | Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli |
63 | summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes |
64 | audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis |
65 | et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant |
66 | et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis |
67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras |
68 | at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit |
69 | rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est |
70 | at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es |
71 | ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis |
72 | et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere |