Hieronymus, Marcus, Caput 8
1 | in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis |
2 | misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent |
3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt |
4 | et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine |
5 | et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem |
6 | et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae |
7 | et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi |
8 | et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas |
9 | erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos |
10 | et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha |
11 | et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum |
12 | et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum |
13 | et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum |
14 | et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi |
15 | et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis |
16 | et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus |
17 | quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum |
18 | oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini |
19 | quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim |
20 | quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem |
21 | et dicebat eis quomodo nondum intellegitis |
22 | et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret |
23 | et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret |
24 | et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes |
25 | deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia |
26 | et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris |
27 | et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines |
28 | qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis |
29 | tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus |
30 | et comminatus est eis ne cui dicerent de illo |
31 | et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere |
32 | et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum |
33 | qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum |
34 | et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
35 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet |
36 | quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae |
37 | aut quid dabit homo commutationem pro anima sua |
38 | qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis |
39 | et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute |