Hieronymus, Marcus, Caput 7
1 | et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis |
2 | et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt |
3 | Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum |
4 | et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum |
5 | et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem |
6 | at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me |
7 | in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum |
8 | relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa |
9 | et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis |
10 | Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur |
11 | vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit |
12 | et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri |
13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis |
14 | et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite |
15 | nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem |
16 | si quis habet aures audiendi audiat |
17 | et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam |
18 | et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare |
19 | quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas |
20 | dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem |
21 | ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia |
22 | furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia |
23 | omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem |
24 | et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere |
25 | mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius |
26 | erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius |
27 | qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus |
28 | at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum |
29 | et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua |
30 | et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse |
31 | et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos |
32 | et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum |
33 | et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius |
34 | et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire |
35 | et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte |
36 | et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant |
37 | et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui |