Hieronymus, Marcus, Caput 5
1 | et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum |
2 | et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo |
3 | qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare |
4 | quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare |
5 | et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus |
6 | videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum |
7 | et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas |
8 | dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine |
9 | et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus |
10 | et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem |
11 | erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens |
12 | et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus |
13 | et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare |
14 | qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti |
15 | et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt |
16 | et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis |
17 | et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum |
18 | cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo |
19 | et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui |
20 | et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur |
21 | et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare |
22 | et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius |
23 | et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat |
24 | et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum |
25 | et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim |
26 | et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat |
27 | cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius |
28 | dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero |
29 | et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga |
30 | et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea |
31 | et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit |
32 | et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat |
33 | mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem |
34 | ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua |
35 | adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum |
36 | Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede |
37 | et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi |
38 | et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum |
39 | et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit |
40 | et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens |
41 | et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge |
42 | et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo |
43 | et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare |