Hieronymus, Matthaeus, Caput 27
1 | mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent |
2 | et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi |
3 | tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus |
4 | dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris |
5 | et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit |
6 | principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est |
7 | consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum |
8 | propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem |
9 | tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel |
10 | et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus |
11 | Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis |
12 | et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit |
13 | tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia |
14 | et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer |
15 | per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent |
16 | habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas |
17 | congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus |
18 | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum |
19 | sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum |
20 | princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent |
21 | respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban |
22 | dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus |
23 | dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur |
24 | videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis |
25 | et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros |
26 | tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur |
27 | tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem |
28 | et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei |
29 | et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum |
30 | et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius |
31 | et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent |
32 | exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius |
33 | et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus |
34 | et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere |
35 | postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
36 | et sedentes servabant eum |
37 | et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum |
38 | tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris |
39 | praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
40 | et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce |
41 | similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes |
42 | alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei |
43 | confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum |
44 | id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei |
45 | a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam |
46 | et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
47 | quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste |
48 | et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere |
49 | ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum |
50 | Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum |
51 | et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt |
52 | et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt |
53 | et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis |
54 | centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste |
55 | erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei |
56 | inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei |
57 | cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu |
58 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus |
59 | et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda |
60 | et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit |
61 | erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum |
62 | altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum |
63 | dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam |
64 | iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore |
65 | ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis |
66 | illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus |