Hieronymus, Matthaeus, Caput 24
1 | et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi |
2 | ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur |
3 | sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi |
4 | et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat |
5 | multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent |
6 | audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis |
7 | consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca |
8 | haec autem omnia initia sunt dolorum |
9 | tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum |
10 | et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem |
11 | et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos |
12 | et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum |
13 | qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit |
14 | et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio |
15 | cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat |
16 | tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes |
17 | et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua |
18 | et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam |
19 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus |
20 | orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato |
21 | erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet |
22 | et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi |
23 | tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere |
24 | surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi |
25 | ecce praedixi vobis |
26 | si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere |
27 | sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis |
28 | ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |
29 | statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur |
30 | et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate |
31 | et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum |
32 | ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas |
33 | ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis |
34 | amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant |
35 | caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt |
36 | de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus |
37 | sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis |
38 | sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe |
39 | et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis |
40 | tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur |
41 | duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur |
42 | vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit |
43 | illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam |
44 | ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est |
45 | quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore |
46 | beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem |
47 | amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum |
48 | si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire |
49 | et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis |
50 | veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat |
51 | et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium |