Hieronymus, Matthaeus, Caput 8
1 | cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae |
2 | et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare |
3 | et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius |
4 | et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis |
5 | cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum |
6 | et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur |
7 | et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum |
8 | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus |
9 | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
10 | audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel |
11 | dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum |
12 | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
13 | et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa |
14 | et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem |
15 | et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis |
16 | vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit |
17 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit |
18 | videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum |
19 | et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris |
20 | et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet |
21 | alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum |
22 | Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos |
23 | et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius |
24 | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat |
25 | et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus |
26 | et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
27 | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei |
28 | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam |
29 | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos |
30 | erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens |
31 | daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum |
32 | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis |
33 | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant |
34 | et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum |