Hieronymus, Esdrae II, Caput 11
1 | et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. |
2 | et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. |
3 | et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. |
4 | nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis. |
5 | et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. |
6 | et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. |
7 | et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: |
8 | nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, |
9 | capita autem in novissimo serventur. |
10 | et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. |
11 | et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo. |
12 | et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. |
13 | et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. |
14 | et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. |
15 | et ecce vox emissa est illi dicens: |
16 | audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: |
17 | nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. |
18 | et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. |
19 | et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. |
20 | et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. |
21 | nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. |
22 | et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula. |
23 | et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. |
24 | et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. |
25 | et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. |
26 | et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit. |
27 | et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit. |
28 | et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. |
29 | et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. |
30 | et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum, |
31 | et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. |
32 | hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. |
33 | et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae. |
34 | superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. |
35 | et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. |
36 | et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides. |
37 | et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens: |
38 | audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi: |
39 | nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? |
40 | et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. |
41 | et iudicasti terram non cum veritate. |
42 | tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. |
43 | et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem. |
44 | et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. |
45 | propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, |
46 | uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam. |