Hieronymus, Esdrae II, Caput 6
1 | et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, |
2 | et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, |
3 | et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, |
4 | et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, |
5 | et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, |
6 | tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. |
7 | et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? |
8 | et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. |
9 | finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. |
10 | finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. |
11 | et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, |
12 | ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. |
13 | et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. |
14 | et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, |
15 | in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, |
16 | quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. |
17 | et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. |
18 | et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, |
19 | et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, |
20 | et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, |
21 | et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, |
22 | et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, |
23 | et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. |
24 | et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. |
25 | et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, |
26 | et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. |
27 | delebitur enim malum et extinguetur dolus. |
28 | florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. |
29 | et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. |
30 | et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. |
31 | si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, |
32 | quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. |
33 | et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, |
34 | et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. |
35 | et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. |
36 | et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. |
37 | inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. |
38 | et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. |
39 | et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. |
40 | tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua. |
41 | et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. |
42 | et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. |
43 | verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. |
44 | processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. |
45 | quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, |
46 | et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. |
47 | quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat |
48 | aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. |
49 | et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. |
50 | et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. |
51 | et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. |
52 | Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. |
53 | sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, |
54 | et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. |
55 | haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. |
56 | residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. |
57 | et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. |
58 | nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. |
59 | et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec? |