monumenta.ch > Hieronymus > 14
Hieronymus, Machabaeorum II, 13 <<<     >>> 15

Hieronymus, Machabaeorum II, Caput 14

1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit
5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum
7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam
13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae
22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt
23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam
28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro
29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret
30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum
33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas
44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem
45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est
Hieronymus HOME

csg75.687

Hieronymus, Machabaeorum II, 13 <<<     >>> 15
monumenta.ch > Hieronymus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik