1 | Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit |
2 | aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est |
3 | et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt |
4 | quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur |
5 | qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu |
6 | et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant |
7 | propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum |
8 | et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos |
9 | et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit |
10 | nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt |
11 | hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem |
12 | nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis |
13 | sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit |
14 | Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat |
15 | Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant |
16 | hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum |
17 | multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt |
18 | quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes |
19 | Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est |
20 | hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere |
21 | cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis |
22 | hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit |
23 | armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit |
24 | Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus |
25 | Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti |
26 | ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit |
27 | et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt |
28 | primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant |
29 | sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes |
30 | ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant |
31 | interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti |
32 | Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas |
33 | Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor |
34 | at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant |
35 | sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant |
36 | sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare |
37 | per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt |
38 | quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit |