monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, Machabaeorum I, 2 <<<     >>> 4

Hieronymus, Machabaeorum I, Caput 3

1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel
11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum
14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis
17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis
19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est
20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem
43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos
53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
54 et tubis exclamaverunt voce magna
55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra
59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum
60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat
Hieronymus HOME

csg75.652

Hieronymus, Machabaeorum I, 2 <<<     >>> 4
monumenta.ch > Hieronymus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik