Hieronymus, Zacharias, Caput 9
1 | onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel |
2 | Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde |
3 | et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum |
4 | ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur |
5 | videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur |
6 | et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum |
7 | et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus |
8 | et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis |
9 | exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae |
10 | et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae |
11 | tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua |
12 | convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi |
13 | quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium |
14 | et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri |
15 | Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris |
16 | et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius |
17 | quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines |