monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, Ionas, 2 <<<     >>> 4

Hieronymus, Ionas, Caput 3

1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te
3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium
4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur
5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere
7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant
8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum
9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus
10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit
Hieronymus HOME

csg46.212 csg75.428

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik