monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, Osee, 9 <<<     >>> 11

Hieronymus, Osee, Caput 10

1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
Hieronymus HOME

csg46.169 csg75.418

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik