Hieronymus, Ezechiel, Caput 35
1 | et factus est sermo Domini ad me dicens |
2 | fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi |
3 | haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum |
4 | urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus |
5 | eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae |
6 | propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te |
7 | et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem |
8 | et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent |
9 | in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus |
10 | eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi |
11 | propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero |
12 | et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum |
13 | et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi |
14 | haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam |
15 | sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus |