Hieronymus, Ezechiel, Caput 19
1 | et tu adsume planctum super principes Israhel |
2 | et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos |
3 | et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere |
4 | et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti |
5 | quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum |
6 | qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare |
7 | didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius |
8 | et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est |
9 | et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel |
10 | mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis |
11 | et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum |
12 | et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam |
13 | et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti |
14 | et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum |