Hieronymus, Ezechiel, Caput 15
1 | et factus est sermo Domini ad me dicens |
2 | fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum |
3 | numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas |
4 | ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus |
5 | etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis |
6 | propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem |
7 | et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos |
8 | et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus |