monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, Baruch, 4 <<<     >>> 6

Hieronymus, Baruch, Caput 5

1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est
4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis
5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria
6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
Hieronymus HOME