Hieronymus, Ieremias, Caput 18
1 | verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens |
2 | surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea |
3 | et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam |
4 | et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret |
5 | et factum est verbum Domini ad me dicens |
6 | numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel |
7 | repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud |
8 | si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei |
9 | et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud |
10 | si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei |
11 | nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra |
12 | qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus |
13 | ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel |
14 | numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes |
15 | quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito |
16 | ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum |
17 | sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum |
18 | et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius |
19 | adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum |
20 | numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis |
21 | propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio |
22 | audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis |
23 | tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis |