Hieronymus, Isaias, Caput 64
1 | utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent |
2 | sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur |
3 | cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt |
4 | a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te |
5 | occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur |
6 | et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos |
7 | non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae |
8 | et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos |
9 | ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos |
10 | civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata |
11 | domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas |
12 | numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer |