Hieronymus, Isaias, Caput 48
1 | audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia |
2 | de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius |
3 | priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt |
4 | scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea |
5 | praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista |
6 | quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis |
7 | nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea |
8 | neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te |
9 | propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas |
10 | ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis |
11 | propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo |
12 | audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus |
13 | manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul |
14 | congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis |
15 | ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius |
16 | accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius |
17 | haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas |
18 | utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris |
19 | et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea |
20 | egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob |
21 | non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae |
22 | non est pax dicit Dominus impiis |