Hieronymus, Isaias, Caput 32
1 | ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt |
2 | et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta |
3 | non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt |
4 | et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane |
5 | non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior |
6 | stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat |
7 | fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium |
8 | princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit |
9 | mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum |
10 | post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet |
11 | obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros |
12 | super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili |
13 | super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis |
14 | domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum |
15 | donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur |
16 | et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit |
17 | et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum |
18 | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta |
19 | grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas |
20 | beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini |