1 | vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino |
2 | ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam |
3 | pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim |
4 | et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud |
5 | in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui |
6 | et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam |
7 | verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium |
8 | omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus |
9 | quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus |
10 | quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi |
11 | in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum |
12 | cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire |
13 | et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur |
14 | propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem |
15 | dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus |
16 | idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet |
17 | et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt |
18 | et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem |
19 | quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui |
20 | coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest |
21 | sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo |
22 | et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram |
23 | auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum |
24 | numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam |
25 | nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis |
26 | et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud |
27 | non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo |
28 | panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum |
29 | et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam |