Hieronymus, Isaias, Caput 22
1 | onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta |
2 | clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello |
3 | cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt |
4 | propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei |
5 | dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem |
6 | et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus |
7 | et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta |
8 | et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus |
9 | et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris |
10 | et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum |
11 | et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis |
12 | et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci |
13 | et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur |
14 | et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum |
15 | haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi |
16 | quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi |
17 | ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te |
18 | coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui |
19 | et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te |
20 | et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae |
21 | et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda |
22 | et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat |
23 | et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui |
24 | et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum |
25 | in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est |