Hieronymus, Isaias, Caput 15
1 | onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit |
2 | ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur |
3 | in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum |
4 | clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi |
5 | cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt |
6 | aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit |
7 | secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos |
8 | quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius |
9 | quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae |