Hieronymus, Isaias, Caput 10
1 | vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt |
2 | ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent |
3 | quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram |
4 | ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta |
5 | vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea |
6 | ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum |
7 | ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum |
8 | dicet enim |
9 | numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria |
10 | quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria |
11 | numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius |
12 | et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius |
13 | dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes |
14 | et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret |
15 | numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est |
16 | propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis |
17 | et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una |
18 | et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus |
19 | et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos |
20 | et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate |
21 | reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem |
22 | si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam |
23 | consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae |
24 | propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti |
25 | adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum |
26 | et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti |
27 | et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei |
28 | veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua |
29 | transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit |
30 | hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth |
31 | migravit Medemena habitatores Gebim confortamini |
32 | adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem |
33 | ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur |
34 | et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet |