Hieronymus, Isaias, Caput 6
1 | in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum |
2 | seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant |
3 | et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius |
4 | et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo |
5 | et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis |
6 | et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari |
7 | et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur |
8 | et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me |
9 | et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere |
10 | excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum |
11 | et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta |
12 | et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae |
13 | et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea |