Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 52
1 | et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit |
2 | Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum |
3 | qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde |
4 | servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste |
5 | et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel |
6 | verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo |
7 | et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David |
8 | quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra |
9 | si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi |
10 | et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te |
11 | ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum |
12 | et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto |
13 | et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te |