Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 50
1 | Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit |
2 | templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi |
3 | in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum |
4 | qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie |
5 | qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est |
6 | quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet |
7 | et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei |
8 | quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis |
9 | quasi ignis effulgens et tus ardens in igni |
10 | quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso |
11 | quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis |
12 | in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum |
13 | in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano |
14 | sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua |
15 | oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis |
16 | porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae |
17 | et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi |
18 | tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo |
19 | tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso |
20 | et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus |
21 | et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt |
22 | tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari |
23 | et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei |
24 | et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam |
25 | det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos |
26 | credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis |
27 | duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim |
28 | qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis |
29 | doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo |
30 | beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper |
31 | si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est |