Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 40
1 | occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium |
2 | cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis |
3 | residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere |
4 | ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio |
5 | et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius |
6 | modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus |
7 | conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem |
8 | cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum |
9 | ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella |
10 | super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus |
11 | omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur |
12 | omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit |
13 | substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt |
14 | in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent |
15 | nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant |
16 | viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur |
17 | gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet |
18 | vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum |
19 | fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur |
20 | vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae |
21 | tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis |
22 | gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis |
23 | amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro |
24 | fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit |
25 | aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum |
26 | facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini |
27 | non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium |
28 | timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum |
29 | fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere |
30 | vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis |
31 | vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se |
32 | in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit |