monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, Ecclesiasticus, 25 <<<     >>> 27

Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 26

1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
6 delatura civitatis et collectio populi
7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
17 disciplina illius datus Dei
18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
Hieronymus HOME

csg7.197 csg75.551

Hieronymus, Ecclesiasticus, 25 <<<     >>> 27
monumenta.ch > Hieronymus > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik