Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 23
1 | Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis |
2 | quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum |
3 | et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus |
4 | Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum |
5 | extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me |
6 | aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me |
7 | doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis |
8 | in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo |
9 | iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa |
10 | nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis |
11 | sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur |
12 | vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga |
13 | et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter |
14 | et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius |
15 | est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob |
16 | etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt |
17 | indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati |
18 | memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis |
19 | ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas |
20 | homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur |
21 | duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem |
22 | anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat |
23 | et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem |
24 | homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo |
25 | omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt |
26 | tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus |
27 | et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum |
28 | et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes |
29 | Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia |
30 | hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur |
31 | et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei |
32 | sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio |
33 | primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi |
34 | haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur |
35 | non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum |
36 | derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur |
37 | et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini |
38 | et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo |