Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 18
1 | qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum |
2 | quis sufficit enarrare opera illius |
3 | quis enim investigabit magnalia eius |
4 | virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius |
5 | non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei |
6 | cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur |
7 | quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius |
8 | numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi |
9 | propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam |
10 | vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est |
11 | ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis |
12 | miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem |
13 | qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum |
14 | misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius |
15 | fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali |
16 | nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus |
17 | nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato |
18 | stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos |
19 | ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce |
20 | ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem |
21 | ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam |
22 | non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum |
23 | ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum |
24 | memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies |
25 | memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum |
26 | a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei |
27 | homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia |
28 | omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem |
29 | sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia |
30 | de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere |
31 | si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis |
32 | ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum |
33 | ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae |