Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 17
1 | Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum |
2 | et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem |
3 | numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram |
4 | posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium |
5 | creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos |
6 | creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis |
7 | posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum |
8 | et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius |
9 | addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos |
10 | testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis |
11 | et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo |
12 | et mandavit illis unicuique de proximo |
13 | viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius |
14 | in unamquamque gentem praeposuit rectorem |
15 | et pars Dei Israhel facta est manifesta |
16 | omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum |
17 | non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei |
18 | elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit |
19 | et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae |
20 | paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis |
21 | convertere ad Deum et relinque peccata tua |
22 | precare ante faciem et minue offendiculum |
23 | refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem |
24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei |
25 | in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem |
26 | non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit |
27 | confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius |
28 | quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se |
29 | nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt |
30 | quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur |
31 | virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis |