Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 13
1 | qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam |
2 | pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris |
3 | quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur |
4 | dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit |
5 | si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te |
6 | si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te |
7 | si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi |
8 | et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te |
10 | adtende ne seductus in stultitiam humilieris |
11 | noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris |
12 | advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit |
13 | ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem |
14 | ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis |
15 | inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis |
16 | cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas |
17 | audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis |
18 | omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua |
19 | omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi |
20 | omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur |
21 | si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto |
22 | quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem |
23 | venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes |
24 | et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper |
25 | dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis |
26 | diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum |
27 | humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus |
28 | dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent |
29 | pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum |
30 | bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii |
31 | cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala |
32 | vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore |