Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 11
1 | sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet |
2 | non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo |
3 | brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius |
4 | in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius |
5 | multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema |
6 | multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum |
7 | priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste |
8 | priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui |
9 | de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas |
10 | fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris |
11 | est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat |
12 | est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate |
13 | et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum |
14 | bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt |
17 | datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum |
18 | est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius |
19 | in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus |
20 | et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis |
21 | sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce |
22 | ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo |
23 | facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem |
24 | benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat |
25 | ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona |
26 | ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor |
27 | in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum |
28 | quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas |
29 | malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius |
30 | ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir |
31 | non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi |
32 | sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui |
33 | bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam |
34 | ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur |
35 | adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum |
36 | admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis |