Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 9
1 | non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam |
2 | non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris |
3 | ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius |
4 | cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius |
5 | virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius |
6 | non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam |
7 | noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius |
8 | averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam |
9 | propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit |
10 | omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur |
11 | speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit |
12 | cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum |
13 | et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem |
14 | ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi |
15 | vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud |
16 | non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio |
17 | non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius |
18 | longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis |
19 | et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam |
20 | communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis |
21 | secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta |
22 | viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi |
23 | et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi |
24 | in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum |
25 | terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit |