Hieronymus, Ecclesiasticus, Caput 2
1 | fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem |
2 | deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis |
3 | sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua |
4 | omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam |
5 | quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis |
6 | crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce |
7 | metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis |
8 | qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra |
9 | qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia |
10 | qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra |
11 | respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est |
12 | permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum |
13 | quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate |
14 | vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis |
15 | vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo |
16 | vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas |
17 | et quid facietis cum inspicere coeperit Deus |
18 | qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius |
19 | qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius |
20 | qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas |
21 | qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius |
22 | dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum |
23 | secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso |