Hieronymus, Sapientia, Caput 13
1 | vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex |
2 | sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt |
3 | quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit |
4 | aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis |
5 | a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri |
6 | sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire |
7 | etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur |
8 | iterum autem nec his debet ignosci |
9 | si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt |
10 | infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae |
11 | aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae |
12 | reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur |
13 | et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis |
14 | aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens |
15 | et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro |
16 | ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio |
17 | et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est |
18 | et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat |
19 | et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis |