monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, Sapientia, 5 <<<     >>> 7

Hieronymus, Sapientia, Caput 6

1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
20 incorruptio autem facit esse proximum Deo
21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
Hieronymus HOME

csg7.109 csg75.528

Hieronymus, Sapientia, 5 <<<     >>> 7
monumenta.ch > Hieronymus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik