Hieronymus, Canticum, Caput 7
1 | quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis |
2 | umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis |
3 | duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae |
4 | collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum |
5 | caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus |
6 | quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis |
7 | statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris |
8 | dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum |
9 | guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum |
10 | ego dilecto meo et ad me conversio eius |
11 | veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis |
12 | mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea |
13 | mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi |