Hieronymus, Canticum, Caput 1
1 | osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino |
2 | fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te |
3 | trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te |
4 | nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis |
5 | nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi |
6 | indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum |
7 | si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum |
8 | equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea |
9 | pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia |
10 | murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento |
11 | dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum |
12 | fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur |
13 | botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi |
14 | ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum |
15 | ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus |
16 | tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina |