Hieronymus, Ecclesiastes, Caput 10
1 | muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia |
2 | cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius |
3 | sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat |
4 | si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima |
5 | est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis |
6 | positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum |
7 | vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram |
8 | qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber |
9 | qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis |
10 | si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia |
11 | si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit |
12 | verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum |
13 | initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus |
14 | stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare |
15 | labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere |
16 | vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt |
17 | beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam |
18 | in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus |
19 | in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia |
20 | in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam |