Hieronymus, Ecclesiastes, Caput 1
1 | verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem |
2 | vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas |
3 | quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole |
4 | generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat |
5 | oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens |
6 | gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur |
7 | omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant |
8 | cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu |
9 | quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est |
10 | nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos |
11 | non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo |
12 | ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem |
13 | et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea |
14 | vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus |
15 | perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus |
16 | locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit |
17 | dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus |
18 | eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem |