Hieronymus, Proverbia, Caput 27
1 | ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
2 | laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
3 | grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
4 | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
5 | melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
6 | meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
7 | anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
8 | sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
9 | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
10 | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
11 | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
12 | astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
13 | tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
14 | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
15 | tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
16 | qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
17 | ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
18 | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
19 | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
20 | infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
21 | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
22 | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
23 | diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
24 | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
25 | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
26 | agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
27 | sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |