Hieronymus, Proverbia, Caput 25
1 | haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda |
2 | gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem |
3 | caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile |
4 | aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum |
5 | aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius |
6 | ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris |
7 | melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe |
8 | quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum |
9 | causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles |
10 | ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset |
11 | mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo |
12 | inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem |
13 | sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit |
14 | nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens |
15 | patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam |
16 | mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud |
17 | subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te |
18 | iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum |
19 | dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae |
20 | et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo |
21 | si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere |
22 | prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi |
23 | ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem |
24 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
25 | aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua |
26 | fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio |
27 | sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria |
28 | sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum |