Hieronymus, Proverbia, Caput 24
1 | ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis |
2 | quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur |
3 | sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur |
4 | in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima |
5 | vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus |
6 | quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt |
7 | excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum |
8 | qui cogitat malefacere stultus vocabitur |
9 | cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor |
10 | si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua |
11 | erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses |
12 | si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua |
13 | comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo |
14 | sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit |
15 | ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius |
16 | septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum |
17 | cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum |
18 | ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam |
19 | ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios |
20 | quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur |
21 | time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis |
22 | quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit |
23 | haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum |
24 | qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus |
25 | qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio |
26 | labia deosculabitur qui recta verba respondet |
27 | praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam |
28 | ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis |
29 | ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum |
30 | per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti |
31 | et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat |
32 | quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam |
33 | parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas |
34 | et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |