Hieronymus, Proverbia, Caput 20
1 | luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens |
2 | sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam |
3 | honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis |
4 | propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei |
5 | sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud |
6 | multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet |
7 | iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet |
8 | rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo |
9 | quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato |
10 | pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum |
11 | ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius |
12 | aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque |
13 | noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus |
14 | malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur |
15 | est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae |
16 | tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo |
17 | suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo |
18 | cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella |
19 | ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis |
20 | qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris |
21 | hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit |
22 | ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te |
23 | abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona |
24 | a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam |
25 | ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare |
26 | dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem |
27 | lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris |
28 | misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius |
29 | exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities |
30 | livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris |