Hieronymus, Proverbia, Caput 17
1 | melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio |
2 | servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet |
3 | sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus |
4 | malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus |
5 | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus |
6 | corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui |
7 | non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens |
8 | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit |
9 | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos |
10 | plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum |
11 | semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum |
12 | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua |
13 | qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius |
14 | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit |
15 | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum |
16 | quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit |
17 | omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur |
18 | homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo |
19 | qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam |
20 | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum |
21 | natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur |
22 | animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa |
23 | munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii |
24 | in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae |
25 | ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum |
26 | non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat |
27 | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus |
28 | stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |